{mlang other}

Qui miris signasti mysteriis novum in Iordane lavacrum, ut, per vocem de caelo delapsam, habitare Verbum tuum inter homines crederetur; et, per Spiritum in columbae specie descendentem, Christus Servus tuus oleo perungi laetitiae ac mitti ad evangelizandum pauperibus nosceretur. [N248vd]

Deus, qui salutem humani generis in Verbi tui incarnatione fundasti, da populis tuis misericordiam quam deposcunt, ut sciant omnes non esse, quam Unigeniti tui, nomen aliud invocandum. [S1376co]

Quaesumus, omnipotens Deus, ut nos, virtute Spiritus Sancti, et ad credendum dociles et ad confitendum fortes efficias, qui beato Xysto eiusque sociis propter verbum tuum et testimonium Iesu animas suas ponere tribuisti. [S1653co]

Largire nobis, quaesumus, Domine, semper spiritum cogitandi quae recta sunt, promptius et agendi, ut, qui sine te esse non possumus, secundum te vivere valeamus. [Q311co]

Vere dignum et iustum est, aequum et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere: Domine, sancte Pater, omnipotens aeterne Deus: per Christum Dominum nostrum. In quo nobis spes beatae resurrectionis effulsit, ut, quos contristat certa moriendi condicio, eosdem consoletur futurae immortalitatis promissio. Tuis enim fidelibus, Domine, vita mutatur, non tollitur, et, dissoluta terrestris huius incolatus domo, aeterna in caelis habitatio comparatur. Et ideo cum Angelis et Archangelis, cum Thronis et Dominationibus, cumque omni militia caelestis exercitus, hymnum gloriae tuae canimus, sine fine dicentes: Sanctus. [M1232vd]

Deus, qui sanctis N. et N. ad hanc gloriam veniendi copiosam munus gratiae contulisti, da famulis tuis, martyrum intercedentibus meritis, veniam peccatorum, et concede, ut ab omnibus adversitatibus liberentur. [C2061co]

Sancta tua nos, Domine, quaesumus, et renovando vivificent, et sanctificando ad aeterna perducant. [Q430pc]

Munera nostra, Domine, suscipe placatus, quae sanctificando nobis, quaesumus, salutaria fore concede. [O940so]

Deus, qui omnipotentiam tuam parcendo maxime et miserando manifestas, multiplica super nos gratiam tuam, ut, ad tua promissa currentes, caelestium bonorum facias esse consortes. [O1077co]

Vere dignum et iustum est, aequum et salutare: Te quidem, Domine, omni tempore confiteri, sed in hac potissimum nocte (die)gloriosius praedicare, (sed in hoc potissimum gloriosus praedicare,)cum Pascha nostrum immolatus est Christus. Ipse enim verus est Agnus qui abstulit peccata mundi. Qui mortem nostram moriendo destruxit, et vitam resurgendo reparavit. Quapropter, profusis paschalibus gaudiis, totus in orbe terrarum mundus exsultat. Sed et supernae virtutes atque angelicae potestates hymnum gloriae tuae concinunt, sine fine dicentes: Sanctus. [M1199vd]

Vere dignum et iustum est, aequum et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere: Domine, sancte Pater, omnipotens aeterne Deus: per Christum Dominum nostrum. Ipse enim nascendo vetustatem hominum renovavit, patiendo delevit nostra peccata, aeternae vitae aditum praestitit a mortuis resurgendo, ad te Patrem ascendendo caelestes ianuas reseravit. Et ideo, cum Angelorum atque Sanctorum turba, hymnum laudis tibi canimus, sine fine dicentes: Sanctus. [M1209vd]

Deus, cuius hodierna die praeconium Innocentes martyres non loquendo sed moriendo confessi sunt, da, quaesumus, ut fidem tuam, quam lingua nostra loquitur, etiam moribus vita fateatur. [S1955co]

 

{mlang}