{mlang other}

Sumpto pignore redemptionis aeternae, quaesumus, omnipotens Deus, ut quanto magis dies salutiferae festivitatis accedit, tanto devotius proficiamus ad Filii tui digne nativitatis mysterium celebrandum. [A105pc]

Quaesumus igitur, Domine, ut idem Spiritus Sanctus haec munera sanctificare dignetur, ut Corpus et Sanguis fiant Domini nostri Iesu Christi ad hoc magnum mysterium celebrandum, quod ipse nobis reliquit in foedus aeternum. [M1272pe]

Deus, qui salutem humani generis in Verbi tui incarnatione fundasti, da populis tuis misericordiam quam deposcunt, ut sciant omnes non esse, quam Unigeniti tui, nomen aliud invocandum. [S1376co]

Deus, qui in Ecclesia tua beatum Pium papam ad fidem tuendam ac te dignius colendum providus excitasti, da nobis, ipso intercedente, vivida fide ac fructuosa caritate mysteriorum tuorum esse participes. [S1488co]

Concede nobis, omnipotens Deus, ut salutare tuum, quod ad redemptionem mundi luce nova caelorum processit, nostris semper innovandis cordibus oriatur. [N221co]

Deus, in te sperantium fortitudo, invocationibus nostris adesto propitius, et, quia sine te nihil potest mortalis infirmitas, gratiae tuae praesta semper auxilium, ut, in exsequendis mandatis tuis, et voluntate tibi et actione placeamus. [O987co]

Deus, qui beatum Iosephum presbyterum tanta caritate et patientia decorasti, ut pueris erudiendis omnique virtute exornandis constanter incumberet, concede, quaesumus, ut, quem sapientiae praeceptorem colimus, veritatis cooperatorem iugiter imitemur. [S1708co]

Deus, qui in evangelizandis populis beatum Antonium Mariam episcopum mira caritate et patientia roborasti, eius nobis intercessione concede, ut, quae tua sunt quaerentes, enixe in Christo lucrandis fratribus incumbamus. [S1838co]

Deus, qui, in humano genere creando, unitatem inter virum et mulierem esse voluisti, famulos tuos, qui coniugali copulandi sunt foedere, unius vinculo dilectionis astringe, ut, quos in caritate fructificare largiris, ipsius caritatis testes esse concedas. [R2511co]

His recreati, Domine, vivificis sacramentis, in iustitia tibi semper et sanctitate vivamus, beati Ioseph exemplo et intercessione, qui magnis tuis perficiendis mysteriis vir iustus et oboediens ministravit. [Y3051pc]

Deus, qui nos sacramenti tui participatione contingis, virtutis eius effectus in nostris cordibus operare, ut suscipiendo muneri tuo per ipsum munus aptemur. [N181pc]

Hostiam, Domine, quam nomini tuo exhibemus sacrandam, apostolica prosequatur oratio, nosque tibi reddat in sacrificio celebrando devotos. [S1587so]

Domine Deus noster, qui in regendo populo tuo ministerio uteris sacerdotum, tribue his diaconis Ecclesiae tuae, quos hodie ad presbyteratus munus eligere dignaris, perseverantem in tua voluntate famulatum, ut ministerio atque vita tuam valeant in Christo gloriam procurare. [R2456co]

Da, quaesumus, Domine, famulo tuo N., quem pascendo gregi tuo in Apostolorum successione praefecisti, spiritum consilii et fortitudinis, spiritum scientiae et pietatis, ut, populum sibi creditum fideliter gubernans, Ecclesiae aedificet in mundo sacramentum. [V2664co]

Exaudi nos, omnipotens Deus, et familiae tuae corda, cui perfectam baptismatis gratiam contulisti, ad promerendam beatitudinem aptes aeternam. [P664pc]

Deus, qui naturalium rerum virtutes hominum labori subdere voluisti, concede propitius, ut, operibus nostris christiano spiritu intenti, sinceram caritatem cum fratribus exercere, et creationi divinae perficiendae sociam operam praestare mereamur. [V2822co]

 

{mlang}