{mlang other}

Sacrificium tibi, Domine, celebrandum tuo nomini nos reddat acceptos, ut ipsius aeternitatis mereamur esse consortes, qui mortalitatem nostram sua mortalitate curavit. [A113so]

Exaudi nos, Deus, salutaris noster, ut per haec sacrosancta mysteria in totius Ecclesiae confidamus corpore faciendum, quod eius praecessit in capite. [P881pc]

Deus, qui salutem humani generis in Verbi tui incarnatione fundasti, da populis tuis misericordiam quam deposcunt, ut sciant omnes non esse, quam Unigeniti tui, nomen aliud invocandum. [S1376co]

Deus, qui, licet salutem hominum semper operaris, nunc tamen populum tuum gratia abundantiore laetificas, respice propitius ad electionem tuam, ut piae protectionis auxilium et regenerandos muniat et renatos. [R2355co]

Adesto, Domine, quaesumus, redemptionis effectibus, ut, quos sacramentis aeternitatis institues, eosdem protegas dignanter aptandos. [R2367pc]

 

{mlang}