{mlang other}

Tuere, Domine, populum tuum, et ab omnibus peccatis clementer emunda, quia nulla ei nocebit adversitas, si nulla ei dominetur iniquitas. [Q309sp]

Da nobis, quaesumus, Domine Deus noster, in tua semper devotione gaudere, quia perpetua est et plena felicitas, si bonorum omnium iugiter serviamus auctori. [O1119co]

Adesto, Domine, quaesumus, pro famulo tuo N., cuius in die depositionis hoc sacrificium tibi placationis offerimus, ut, si qua ei peccati macula inhaesit aut vitium humanum infecit, dono tuae pietatis indulgeas et abstergeas. [D3091so]

Precibus nostris et sacrificiis, Domine, pro anima famuli tui N. benigne susceptis, te supplices deprecamur, ut, si quae ei maculae peccati adhaeserunt, remissionis tuae misericordia deleantur. [D3126pc]

Vere dignum et iustum est, invisibilem Deum Patrem omnipotentem Filiumque eius Unigenitum, Dominum nostrum Iesum Christum, toto cordis ac mentis affectu et vocis ministerio personare. Qui pro nobis aeterno Patri Adae debitum solvit, et veteris piaculi cautionem pio cruore detersit. Haec sunt enim festa paschalia, in quibus verus ille Agnus occiditur, cuius sanguine postes fidelium consecrantur. Haec nox est, in qua primum patres nostros, filios Israel eductos de Aegypto, Mare Rubrum sicco vestigio transire fecisti. Haec igitur nox est, quae peccatorum tenebras columnae illuminatione purgavit. Haec nox est, quae hodie per universum mundum in Christo credentes, a vitiis saeculi et caligine peccatorum segregatos, reddit gratiae, sociat sanctitati. Haec nox est, in qua, destructis vinculis mortis, Christus ab inferis victor ascendit. Nihil enim nobis nasci profuit, nisi redimi profuisset. O mira circa nos tuae pietatis dignatio! O inaestimabilis dilectio caritatis: ut servum redimeres, Filium tradidisti!O certe necessarium Adae peccatum, quod Christi morte deletum est! O felix culpa, quae talem ac tantum meruit habere Redemptorem! O vere beata nox, quae sola meruit scire tempus et horam, in qua Christus ab inferis resurrexit! Haec nox est, de qua scriptum est: Et nox sicut dies illuminabitur: et nox illuminatio mea in deliciis meis. Huius igitur sanctificatio noctis fugat scelera, culpas lavat: et reddit innocentiam lapsis et maestis laetitiam. Fugat odia, concordiam parat et curvat imperia. In huius igitur noctis gratia, suscipe, sancte Pater, laudis huius sacrificium vespertinum, quod tibi in hac cerei oblatione sollemni, per ministrorum manus de operibus apum, sacrosancta reddit Ecclesia. Sed iam columnae huius praeconia novimus, quam in honorem Dei rutilans ignis accendit. Qui, licet sit divisus in partes, mutuati tamen luminis detrimenta non novit. Alitur enim liquantibus ceris, quas in substantiam pretiosae huius lampadis apis mater eduxit. O vere beata nox, in qua terrenis caelestia, humanis divina iunguntur! Oramus ergo te, Domine, ut cereus iste in honorem tui nominis consecratus, ad noctis huius caliginem destruendam, indeficiens perseveret. Et in odorem suavitatis acceptus, supernis luminaribus misceatur. Flammas eius lucifer matutinus inveniat: Ille, inquam, lucifer, qui nescit occasum: Christus Filius tuus, qui, regressus ab inferis, humano generi serenus illuxit, et vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen. [P617pr]

Omnipotens sempiterne Deus, spes unica mundi, qui prophetarum tuorum praeconio praesentium temporum declarasti mysteria, auge populi tui vota placatus, quia in nullo fidelium nisi ex tua inspiratione proveniunt quarumlibet incrementa virtutum. [P625or]

Per haec sancta quae sumpsimus, Domine, perfice in nobis gratiam tuam, qui exspectationem Simeonis implesti, ut, sicut ille mortem non vidit nisi prius Christum suscipere mereretur, ita et nos, in occursum Domini procedentes, vitam obtineamus aeternam. [S1420pc]

Martyrum tuorum N. et N. passionem venerantes, fac nos, Domine, hoc sacrificio mortem Unigeniti tui digne annuntiare, cui parum fuit hortari martyres verbo, nisi firmaret exemplo. [C2114so]

{mlang}