{mlang other}

Locutus est Divitiacus Aeduus: Galliae totius factiones esse duas; harum alterius principatum tenere Aeduos, alterius Avernos. Redditur responsum: Nondum tempus pugnae esse; castris se tenerent seque ex labore reficerent. Caesar milites hortatus est: Ne ea quae accidissent graviter ferrent, neve his rebus terrerentur. Caesar milites allocutus est: Quid tandem vererentur aut cur de sua virtute desperarent? Legati dixerunt: Quo se repulsos a Romanis ituros esse? Quomodo sine classibus Siciliam obtineri posse? Legati cum multa dixerunt tum haec: Inter omnes constare Attalum amicitiam populi Romani cupidissime expetivisse; cur igitur cuiquam licere judicare, eum tum infesto in Romanos animo esse? Epaminondas, cum Diomedon magnam pecuniam obtulisset, si cum rege Artaxerxe facere vellet, respondit: si Diomedon vellet quae Thebanis expedirent, libenter gratis se esse facturum; sin vellet contrarium, frustra eum venisse; temeritate illius se ignoscere, quod sui similem se esse putasset; sed quam celerrime abiret, ne alios corrumperet.

Apud Hypanem fluvium, qui ab Europae parte in Pontum influit, Aristoteles ait bestiolas quasdam nasci quae unum diem vivant. Herennius respondit: Multos annos jam inter Romanum Nolanumque populum amicitiam esse, cuius neutros ad eum diem poenitere. Lentulus Volturcio litteras ad Catilinam dat, quarum exemplum infra scriptum est: "Quis sim, ex eo, quem ad te misi, cognosces. Fac cogites, in quanta calamitate sis, et memineris te virum esse; consideres, quid tuae rationes postulent; auxilium petas ab omnibus, etiam ab infimis." Ad hoc mandata verbis dat: Quum ab senatu hostis judicatis sit, quo consilio servitia repudiet? in urbe parata esse, quae jusserit; ne cunctetur ipse propius accedere.

Regibus Roma expulsis, Aequi et Volsci, agrum Latinum ferre ignique populati, ad urbis portas accesserunt. Unde postquam inulti praedam prae se agentes domum proficisci coeperunt, P. Quinctius consul, populo ad contionem convocato, ita locutus est: Etsi nullius criminis sibi conscius esset, tamen cum summo pudore in concionem se prodisse. Nam vereri se, ne posteris traderetur Aequos et Volscos quartum se consule ad moenia urbis armatos venisse. Eam se ignominiam, si ei potissimum anno imminere scivisset, vel morte vel exilio vitaturum fuisse. Ignorare sese, utrum hostes se consulem an populum contempsissent. Si culpa in ipso esset, auferrent sibi imperium; sin in illis, neminem illorum peccata punire posse: illos tantum eorum poeniteret. Neque vero hostes illorum ignaviam contempsisse nec sua virtute confisos esse. Nam nisi discordia intestina venenum illius urbis esset, futurum non fuisse ut agri vastarentur. An quemquam dubitare, quin ipse hostes fugaturus fuerit, si plebs delectum fieri passa esset? Itaque cur inter se odisse perseverarent? Quem tandem finem discordiarum fore? Ne taederet in posterum aut plebem patriciorum magistratuum aut tribuniciae potestatis patres. Quodsi fecissent, et concordiam publicam reconciliatum iri et omnium rerum prosperitatem fore.

{mlang}