{mlang other}

Locutus est Divitiacus Aeduus: Galliae totius factiones esse duas; harum alterius principatum tenere Aeduos, alterius Avernos. Redditur responsum: Nondum tempus pugnae esse; castris se tenerent seque ex labore reficerent. Caesar milites hortatus est: Ne ea quae accidissent graviter ferrent, neve his rebus terrerentur. Caesar milites allocutus est: Quid tandem vererentur aut cur de sua virtute desperarent? Legati dixerunt: Quo se repulsos a Romanis ituros esse? Quomodo sine classibus Siciliam obtineri posse? Legati cum multa dixerunt tum haec: Inter omnes constare Attalum amicitiam populi Romani cupidissime expetivisse; cur igitur cuiquam licere judicare, eum tum infesto in Romanos animo esse? Epaminondas, cum Diomedon magnam pecuniam obtulisset, si cum rege Artaxerxe facere vellet, respondit: si Diomedon vellet quae Thebanis expedirent, libenter gratis se esse facturum; sin vellet contrarium, frustra eum venisse; temeritate illius se ignoscere, quod sui similem se esse putasset; sed quam celerrime abiret, ne alios corrumperet.

Apud Hypanem fluvium, qui ab Europae parte in Pontum influit, Aristoteles ait bestiolas quasdam nasci quae unum diem vivant. Herennius respondit: Multos annos jam inter Romanum Nolanumque populum amicitiam esse, cuius neutros ad eum diem poenitere. Lentulus Volturcio litteras ad Catilinam dat, quarum exemplum infra scriptum est: "Quis sim, ex eo, quem ad te misi, cognosces. Fac cogites, in quanta calamitate sis, et memineris te virum esse; consideres, quid tuae rationes postulent; auxilium petas ab omnibus, etiam ab infimis." Ad hoc mandata verbis dat: Quum ab senatu hostis judicatis sit, quo consilio servitia repudiet? in urbe parata esse, quae jusserit; ne cunctetur ipse propius accedere.

Regibus Roma expulsis, Aequi et Volsci, agrum Latinum ferre ignique populati, ad urbis portas accesserunt. Unde postquam inulti praedam prae se agentes domum proficisci coeperunt, P. Quinctius consul, populo ad contionem convocato, ita locutus est: Etsi nullius criminis sibi conscius esset, tamen cum summo pudore in concionem se prodisse. Nam vereri se, ne posteris traderetur Aequos et Volscos quartum se consule ad moenia urbis armatos venisse. Eam se ignominiam, si ei potissimum anno imminere scivisset, vel morte vel exilio vitaturum fuisse. Ignorare sese, utrum hostes se consulem an populum contempsissent. Si culpa in ipso esset, auferrent sibi imperium; sin in illis, neminem illorum peccata punire posse: illos tantum eorum poeniteret. Neque vero hostes illorum ignaviam contempsisse nec sua virtute confisos esse. Nam nisi discordia intestina venenum illius urbis esset, futurum non fuisse ut agri vastarentur. An quemquam dubitare, quin ipse hostes fugaturus fuerit, si plebs delectum fieri passa esset? Itaque cur inter se odisse perseverarent? Quem tandem finem discordiarum fore? Ne taederet in posterum aut plebem patriciorum magistratuum aut tribuniciae potestatis patres. Quodsi fecissent, et concordiam publicam reconciliatum iri et omnium rerum prosperitatem fore.

{mlang} 

Le tre parti fondamentali della scheda:

1. Il titolo

Quando si legge un libro o si fa una consulta è importante registrar per scritto il contenuto di ogni tema importante per la tese. Se questo è una copia del testo va tra virgolette, e se è un riassunto, senza. L'essenziale è il titolo che è un riassunto di tutta la scheda! Non sempre è facile trovare il giusto titolo, ma è questo che ci aiuta a trovare il filo condutore quando si è in mezzo a tante schede.

2. Il testo centrale

Sia citazione letterale sia un riassunto del pensiero, va sempre con la nota a piè di pagina.

3. Le note a piè di pagina

Nelle note vano tutte le informazioni bibliografiche nella formattazione originale del testo della tese, in modo tale che quando inserite non cambiano le configurazioni stabilite.

Come possono servire le schede

Nella stesura del testo della tese, prima di cominciare, si organizzano prima le schede per argomento, e i testi e informazioni vanno aggruppati secondo il criterio di tematiche, autori, cronologico, ecc. Prima si fa materialmente l'organizzazione delle schede, e dopo si sistema il testo come tale, con le citazioni come struttura vertebrale del lavoro.  Dagli archivi cartacei si passa al digitale.

  

 {mlang other}

Tuere, Domine, populum tuum, et ab omnibus peccatis clementer emunda, quia nulla ei nocebit adversitas, si nulla ei dominetur iniquitas. [Q309sp]

Da nobis, quaesumus, Domine Deus noster, in tua semper devotione gaudere, quia perpetua est et plena felicitas, si bonorum omnium iugiter serviamus auctori. [O1119co]

Adesto, Domine, quaesumus, pro famulo tuo N., cuius in die depositionis hoc sacrificium tibi placationis offerimus, ut, si qua ei peccati macula inhaesit aut vitium humanum infecit, dono tuae pietatis indulgeas et abstergeas. [D3091so]

Precibus nostris et sacrificiis, Domine, pro anima famuli tui N. benigne susceptis, te supplices deprecamur, ut, si quae ei maculae peccati adhaeserunt, remissionis tuae misericordia deleantur. [D3126pc]

Vere dignum et iustum est, invisibilem Deum Patrem omnipotentem Filiumque eius Unigenitum, Dominum nostrum Iesum Christum, toto cordis ac mentis affectu et vocis ministerio personare. Qui pro nobis aeterno Patri Adae debitum solvit, et veteris piaculi cautionem pio cruore detersit. Haec sunt enim festa paschalia, in quibus verus ille Agnus occiditur, cuius sanguine postes fidelium consecrantur. Haec nox est, in qua primum patres nostros, filios Israel eductos de Aegypto, Mare Rubrum sicco vestigio transire fecisti. Haec igitur nox est, quae peccatorum tenebras columnae illuminatione purgavit. Haec nox est, quae hodie per universum mundum in Christo credentes, a vitiis saeculi et caligine peccatorum segregatos, reddit gratiae, sociat sanctitati. Haec nox est, in qua, destructis vinculis mortis, Christus ab inferis victor ascendit. Nihil enim nobis nasci profuit, nisi redimi profuisset. O mira circa nos tuae pietatis dignatio! O inaestimabilis dilectio caritatis: ut servum redimeres, Filium tradidisti!O certe necessarium Adae peccatum, quod Christi morte deletum est! O felix culpa, quae talem ac tantum meruit habere Redemptorem! O vere beata nox, quae sola meruit scire tempus et horam, in qua Christus ab inferis resurrexit! Haec nox est, de qua scriptum est: Et nox sicut dies illuminabitur: et nox illuminatio mea in deliciis meis. Huius igitur sanctificatio noctis fugat scelera, culpas lavat: et reddit innocentiam lapsis et maestis laetitiam. Fugat odia, concordiam parat et curvat imperia. In huius igitur noctis gratia, suscipe, sancte Pater, laudis huius sacrificium vespertinum, quod tibi in hac cerei oblatione sollemni, per ministrorum manus de operibus apum, sacrosancta reddit Ecclesia. Sed iam columnae huius praeconia novimus, quam in honorem Dei rutilans ignis accendit. Qui, licet sit divisus in partes, mutuati tamen luminis detrimenta non novit. Alitur enim liquantibus ceris, quas in substantiam pretiosae huius lampadis apis mater eduxit. O vere beata nox, in qua terrenis caelestia, humanis divina iunguntur! Oramus ergo te, Domine, ut cereus iste in honorem tui nominis consecratus, ad noctis huius caliginem destruendam, indeficiens perseveret. Et in odorem suavitatis acceptus, supernis luminaribus misceatur. Flammas eius lucifer matutinus inveniat: Ille, inquam, lucifer, qui nescit occasum: Christus Filius tuus, qui, regressus ab inferis, humano generi serenus illuxit, et vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen. [P617pr]

Omnipotens sempiterne Deus, spes unica mundi, qui prophetarum tuorum praeconio praesentium temporum declarasti mysteria, auge populi tui vota placatus, quia in nullo fidelium nisi ex tua inspiratione proveniunt quarumlibet incrementa virtutum. [P625or]

Per haec sancta quae sumpsimus, Domine, perfice in nobis gratiam tuam, qui exspectationem Simeonis implesti, ut, sicut ille mortem non vidit nisi prius Christum suscipere mereretur, ita et nos, in occursum Domini procedentes, vitam obtineamus aeternam. [S1420pc]

Martyrum tuorum N. et N. passionem venerantes, fac nos, Domine, hoc sacrificio mortem Unigeniti tui digne annuntiare, cui parum fuit hortari martyres verbo, nisi firmaret exemplo. [C2114so]

{mlang} 

 {mlang other}

Vere dignum et iustum est, aequum et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere: Domine, sancte Pater, omnipotens aeterne Deus: per Christum Dominum nostrum. Qui, verus aeternusque Sacerdos, formam sacrificii perennis instituens, hostiam tibi se primus obtulit salutarem, et nos, in sui memoriam, praecepit offerre. Cuius carnem pro nobis immolatam dum sumimus, roboramur, et fusum pro nobis sanguinem dum potamus, abluimur. Et ideo cum Angelis et Archangelis, cum Thronis et Dominationibus, cumque omni militia caelestis exercitus, hymnum gloriae tuae canimus, sine fine dicentes: Sanctus. [M1214vd]

Deus, qui invisibili potentia per sacramentorum signa mirabilem operaris effectum, et creaturam aquae multis modis praeparasti, ut baptismi gratiam demonstraret; Deus, cuius Spiritus super aquas inter ipsa mundi primordia ferebatur, ut iam tunc virtutem sanctificandi aquarum natura conciperet; Deus, qui regenerationis speciem in ipsa diluvii effusione signasti, ut unius eiusdemque elementi mysterio et finis esset vitiis et origo virtutum; Deus, qui Abrahae filios per Mare Rubrum sicco vestigio transire fecisti, ut plebs, a Pharaonis servitute liberata, populum baptizatorum praefiguraret; Deus, cuius Filius, in aqua Iordanis a Ioanne baptizatus, Sancto Spiritu est inunctus, et, in cruce pendens, una cum sanguine aquam de latere suo produxit, ac, post resurrectionem suam, discipulis iussit: Ite, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti: respice in faciem Ecclesiae tuae, eique dignare fontem baptismatis aperire. Sumat haec acqua Unigeniti tui gratiam de Spiritu Sancto, ut homo, ad imaginem tuam conditus, sacramento baptismatis a cunctis squaloribus vetustatis ablutus, in novam infantiam ex aqua et Spiritu Sancto resurgere mereatur. Descendat, quaesumus, Domine, in hanc plenitudinem fontis per Filium tuum virtus Spiritus Sancti, ut omnes, cum Christo consepulti per baptismum in mortem, ad vitam cum ipso resurgant. [P634bn]

Benedictionem tuam, Domine Deus, super populum tuum propitiatus infunde, quatenus, dante te benignitatem, terra nostra proferat fructus suos, quibus ad honorem sancti tui nominis grata semper mente fruamur. [V2830co]

Deus, qui te in rectis et sinceris manere pectoribus asseris, da nobis tua gratia tales exsistere, in quibus habitare digneris. [O957co]

His nobis, Domine, mysteriis conferatur, quo, terrena desideria mitigantes, discamus amare caelestia. [Q302pc]

Memores igitur Filii tui Iesu Christi, qui Pascha nostrum est et pax nostra certissima, mortem eius et resurrectionem ab inferis celebramus atque, beatum eius adventum praestolantes, offerimus tibi, qui fidelis et misericors es Deus, hostiam, quae homines tecum reconciliat. Respice, benignus, clementissime Pater, quos tibi coniungis Filii tui sacrificio, ac praesta ut, Spiritus Sancti virtute, ex hoc uno pane et calice participes, in unum corpus congregentur in Christo, a quo omnis auferatur divisio. In communione mentis et cordis nos semper servare digneris una cum Papa nostro N. et Episcopo nostro N. Adiuva nos, ut simul adventum regni tui praestolemus usque ad horam qua tibi adstabimus, sancti inter sanctos in sede caelesti, cum beata Virgine Dei Genetrice Maria, beatis Apostolis et omnibus Sanctis atque fratribus nostris defunctis, quos tuae misericordiae suppliciter commendamus. Tum vero, a corruptionis vulnere tandem liberati et nova plene constituti creatura, gaudentes tibi canemus gratiarum actionem Christi tui, in aeternum viventis. [M1349pe]

Memores igitur sumus, amantissime Pater, mortis et resurrectionis Iesu, mundi Salvatoris, qui in manus nostras dedit se ipsum, ut esset hostia reconciliationis et pacis sacrificium nostrum, quo ad te traheremur. [Z3316pe]

Suscipe, Domine, quaesumus, hostias pro salute tuae plebis oblatas, quibus nos, intercedente beato N., et peccandi illecebras fugere valeamus et caelestibus propinquare consortiis. [C2301so]

Deus misericordiae sempiternae, qui in ipso paschalis festi recursu fidem sacratae tibi plebis accendis, auge gratiam quam dedisti, ut digna omnes intellegentia comprehendant, quo lavacro abluti, quo spiritu regenerati, quo sanguine sunt redempti. [P687co]

Vere dignum et iustum est, aequum et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere: Domine, sancte Pater, omnipotens aeterne Deus: Qui corporali ieiunio vitia comprimis, mentem elevas, virtutem largiris et praemia: per Christum Dominum nostrum. Per quem maiestatem tuam laudant Angeli, adorant Dominationes, tremunt Potestates. Caeli caelorumque Virtutes, ac beata Seraphim, socia exsultatione concelebrant. Cum quibus et nostras voces ut admitti iubeas, deprecamur, supplici confessione dicentes: Sanctus. [M1196vd]

Votis huius familiae, quae hanc tibi dicat ecclesiam, adesto propitius: sit ei domus salutis et aula caelestium sacramentorum; hic resonet evangelium pacis et sacra mysteria celebrentur, quibus fideles tui, verbo vitae ac divina gratia instructi, per temporalem civitatem peregrinantes ad aeternam Ierusalem pervenire mereantur, in qua omnes filios tuos ubique dispersos tibi, clemens Pater, miseratus coniungas. [R2613pe]

{mlang} 

 {mlang other}

Sacrificium tibi, Domine, celebrandum tuo nomini nos reddat acceptos, ut ipsius aeternitatis mereamur esse consortes, qui mortalitatem nostram sua mortalitate curavit. [A113so]

Exaudi nos, Deus, salutaris noster, ut per haec sacrosancta mysteria in totius Ecclesiae confidamus corpore faciendum, quod eius praecessit in capite. [P881pc]

Deus, qui salutem humani generis in Verbi tui incarnatione fundasti, da populis tuis misericordiam quam deposcunt, ut sciant omnes non esse, quam Unigeniti tui, nomen aliud invocandum. [S1376co]

Deus, qui, licet salutem hominum semper operaris, nunc tamen populum tuum gratia abundantiore laetificas, respice propitius ad electionem tuam, ut piae protectionis auxilium et regenerandos muniat et renatos. [R2355co]

Adesto, Domine, quaesumus, redemptionis effectibus, ut, quos sacramentis aeternitatis institues, eosdem protegas dignanter aptandos. [R2367pc]

 

{mlang} 

Pagina 2 di 4